라틴어 문장 검색

tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur; ascensor equi non salvabit animam suam,
(불가타 성경, 아모스서, 2장15)
Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in proelio et bellabunt, quia Dominus cum eis; et confundentur ascensores equorum.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장5)
In die illa, dicit Dominus, percutiam omnem equum in stuporem et ascensorem eius in amentiam; et super domum Iudae aperiam oculos meos et omnem equum populorum percutiam caecitate.
(불가타 성경, 즈카르야서, 12장4)
Brevi spatio interiecto, vix ut iis rebus quas constituissent conlocandis atque administrandis tempus daretur, hostes ex omnibus partibus signo dato decurrere, lapides gaesaque in vallum coicere.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 4장1)
nuper ab Oceano Gallorum exercitus ingens illis ante vagus tandem regionibus haesit gaesaque deposuit, Graio iam mitis amictu, pro Rheno poturus Halyn.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:155)
Tum flava repexo Gallia crine ferox evinctaque torque decoro binaque gaesa tenens animoso pectore fatur:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:111)
"Equum et ascensorem proiecit in mare."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 27:6)
"gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem deiecit in mare."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:28)
pila manu pilum proprie est hasta Romana, ut gaesa Gallorum, sarissae Macedonum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6641)
gaesa hastas viriles:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6604)
aurea caesaries ollis atque aurea vestis, virgatis lucent sagulis, tum lactea colla auro innectuntur, duo quisque Alpina coruscant gaesa manu, scutis protecti corpora longis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 26:11)
iuvat excitatas consequi cursu feras et rigida molli gaesa iaculari manu.
(세네카, 파이드라 2:12)
genus hic Rheno iactabat ab ipso, mobilis e rectis fundere gaesa rotis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1025)
"iamque et ad ensiferos vicina pube tumultus aptabar, nec me ulla feri Mavortis imago praeteriit, didici, quo Paeones arma rotatu, quo Macetae sua gaesa citent, quo turbine contum Sauromates falcemque Getes arcumque Gelonus tenderet et flexae Balearicus actor habenae quo suspensa trahens libraret vulnera tortu inclusumque suo distingueret aera gyro."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권55)
pars gaesa manu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권26)

SEARCH

MENU NAVIGATION